Rozmiar: 15909 bajtów

- 649 -

1438. Juli 28. Breslau.

Conrad, Bischof zu Breslau bestätigt die für die liegnitzer Liebfrauenkirche von der liegnitzer Bürgerin Katherina Schönfeld ausgesetzten Legate.

In nomine domini amen. Firmiter nobis ad salutem et eterne vite gaudia proficere credimus cum ecclesiasticarum personarum, que diuinis obsequiis sunt deputate profectui intendimus et comoditati. Eapropter nos Conradus dei gracia episcopus Wratislauiensis ad perpetuam rei memoriam innotescimus presentibus vniuersis, quod quia discretus vir dominus Johannes Syheweg de Goltberg presbyter nostre diocesis, executor vltime voluntatis domine Katherine Schonefeldynne de Legnicz felicis recordii fideicommissum humeris suis impositum canonice et iuste volens prout debuit exequi et ad effectum deducere in salubre anime testatricis remedium profundando, erigendo et dotando primo ministerio altaris sancte et indiuidue Trinitatis, Simonis, Jude et omnium sanctorum apostolorum in ecclesia parrochiali beate Marie virginis Legnicensi, censum annuum octo marcarum grossorum Pragensium numeri Polonici et pagamenti consueti in certis bonis et locis, videlicet trium marcarum super domo Nicolai Kannengisser in circulo, trium cum media super domo Jodoci Lindener lanificis et vnius cum media super domo Nicolai Barfws in platea beate Marie virginis ibidem in Legnicz sub reempcionis titulo comparatum, prout desuper sunt litere contractuum continencie plenioris, necnon centum marcas denariorum de omnibus et singulis bonis, mobilibus et immobilibus ac creditis ipsius domine Katherine post mortem suam derelictis per ipsum dominum Johannem et suos quo ad hoc coexecutores recipiendas et in annuos redditus pro augmento dicti altaris conuertendas. Item decem marcas denariorum pecunie vsualis ex creditis prefate domine Katherine pro comparacione casule deputatis dedit, donauit et nomine veri et legitimi testamenti ac donacione inter vivos perfecta et perpetuo valitura vice ipsius domine testatricis pie assignauit necnon unam marcam annui redditus, quam ipsa domina testatrix super bonis Nicolai Lincke in villa Hundern habuisse dinoscebatur, plebano prefate ecclesie sancte Marie Legnicensi et suis capellanis pro quatuor commemoracionibus cum vigiliis et missis defunctorum singulis anni quatuortemporibus peragendis deputauit nobis humiliter supplicando, quatenus hujusmodi primum ministerium altaris prefati erigere, creare et in beneficium ecclesiasticum ordinare sibique et ipsius pro tempore ministro dictum censum octo marcarum necnon centum marcas denariorum pro augmento ipsius, vt promittitur, deputatas, et decem marcas denariorum pro casula ac plebano et suis capellanis marcam census in bonis Nicolai Lincke in Hundern pro anniuersario ipsius domine Katherine testatricis singulis quatuortemporibus anni, sicut promittitur, peragendo, inuiscerare, appropriare et incorporare dignaremur, nos, qui cultum diuinum nostris temporibus cupimus summopere adaugeri, hujusmodi supplicacioni fauorabiliter annuentes antedictum primum ministerium altaris prefati ad laudem omnipotentis dei, indiuidue Trinitatis et in titulum beatorum Simonis, Jude et omnium apostolorum in dicta ecclesia sancte Marie Legniczensi in dei nomine erigimus et in beneficium ecclesiasticum perpetue permansurum ordinamus sibique et ejus pro tempore ministris dictum censum octo marcarum et alium pro centum marcis pro augmento comparandum et comparatum ac decem marcas pro casula et.. plebano et suis capellanis dictam marcam census in Hundern pro anniuersario, vt premittitur, singulis anni quatuortemporibus peragendo inuisceramus et incorporamus perpetuo per presentes; decernentes, eundem censum inantea ecclesiasticum fore omnique gaudere debere ecclesiastica libertate, et quoniam dictus census sub reempcionis titulo noscitur fore comparatus, volumus, quod quicumque in toto vel in parte reemptus fuerit, quod.pecunia in reempcione soluta ad sacras edes prefate ecclesie sancte Marie Legniczensis fideliter deponatur nec inde distrahatur; donec alter eque certus census de voluntate patronorum et ministri ipsius comparatus fuerit, quem in locum reempti succedere volumus et simili gaudere ecclesiastica libertate. Juspatronatus vero dicti altaris ad prouidos viros.. juratos artificii lanificum, qui pro tempore fuerint, iuxta voluntatem ipsius testatricis volumus perpetuo pertinere, qui vacacionis tempore percessum vel decessum ipsius altaris, nobis actu presbyterum vel alias clericum ydoneum ad sacros promouibilem infra annum pure propter deum et non ex humano fauore presentare tenebuntur. Ex disposicione igitur domine Katharine testatricis prefate ipsum dominum Johannem Fyeweg executorem prefatum pro primo ministro dicti altaris inuestiuimus et presentibus inuestimus, administracione spiritualium et temporalium sibi inibi recommissis. Quocirca vobis domino . . ebdomadario ecclesie prefate sancte Marie committimus presentibus et mandamus, quatenus dictum dominum Johannem in possessionem dicti altaris juriumque et pertinenciarum ipsius nostra ducatis auctoritate legitime corporalem facientes sibi de vniuersis et singulis juribus, redditibus, fructibus et obuencionibus ipsius a reddituariis et censitis integre responderi. Quem cum omnibus successoribus prefati primi ministerii ministris ad tres missas in dicto altari legendas iuxta dei inspiracionem astringimus per presentes. Premissa itaque omnia in singulis suis punctis ratificantes presencium patrocinio ex certa nostra sciencia confirmamus, interponentes eisdem auctoritatem nostram ordinariam pariter et decretum. In quorum omnium fidem premissorum presentes fieri iussimus nostra majoris sigilli appensione roboratas. Datum Wratislauie die vicesima tercia mensis Julii anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo octavo, presentibus ibidem honorabilibus et discretis viris, dominis Henrico Hirsberg canonico, Petro Bernstad succustode, Georgio Pace plebano in Czoboth, Petro Kaler de Wartemberg et Paulo de Opol, qui presencia habuit in commisso, notariis nostris, testibus ad premissa fide dignis.

O. d. St. L. No. 361. Das Siegel an Schnüren von rother und grüner Seide.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów